dumnonia

Showing posts with label The Gauls. Show all posts
Showing posts with label The Gauls. Show all posts

Monday 8 August 2016

The Gauls

tionem continebat timorisque opinionem, quibus-15 cumque poterat rebus, augebat.
The Gauls 58. Cum maiore in dies contemptione Indutio-
attacking are    ,    ,    1
crushed and marus ad castra accederet, nocte una intromissis
leader slam. equitibus omnium finitimarum civitatum, quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos 5 custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum jo contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque 15 in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, vide-bat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam ilium interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum ilium effugere nolebat; magna proponit iis, qui 20 occiderint, praemia ; submittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur caputque eius refertur in castra ; redeuntes equites, quos possunt, 25 consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum, quae convenerant, copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.